1 Erat autem Pascha et azyma post biduum : et quærebant summi sacerdotes et scribæ quomodo eum dolo tenerent, et occiderent. Notesn1 Erat autem pascha. HIER. Pascha, transitus interpretatur, phase vero immolatio, etc., usque ad et armati virtute comedamus dicentes : Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus Matth. 26.. BEDA. Pascha, quod Hebraice phase, a transitu, non a passione, etc., usque ad iter scilicet admonet subire virtutum. Et quærebant summi sacerdotes. HIER. A principibus egressa est iniquitas, qui templum parare, et vasa, et se purificare secundum legem ad esum agni debuerant.

2 Dicebant autem : Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo. Notesn1 Non in die festo. ID. Vitant diem festum, quod convenit illis : non est festivitas eis qui vitam et misericordiam perdiderunt.

3 Et cum esset Bethaniæ in domo Simonis leprosi, et recumberet, venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi : et fracto alabastro, effudit super caput ejus. Notesn1 Et cum esset Bethaniæ. ID. Hinnulus cervorum semper ad lectulum suum redit, id est, Filius obediens Patri usque ad mortem : obedientiam a nobis petit. Simon enim obediens dicitur. Simonis leprosi. Simon leprosus mundum infidelem primo, postea fidelem significat. Et recumberet, venit, etc. Recumbente seipso, id est, humiliante se, ut eum tangeret fides peccatricis : quæ de pedibus ascendit ad caput, a capite descendit per fidem, id est, a Christo ad membra ejus. Mulier. BEDA. Maria Magdalena soror Lazari quem suscitavit Dominus, etc., usque ad ut Matthæus et Marcus perhibent, oleo sancto perfudit. Alabastrum. Alabastrum marmor candidum variis guttis distinctum unguenta incorrupta servat. Nardi spicati. Pistica nardus dicitur mista, quia non solum de radice, sed de spicis et de foliis compositum erat : quod est pretiosius. Et fracto. HIER. Domus impleta odore, cœlum et terra est. Fractum alabastrum carnale est desiderium, quod frangitur ad caput : ex quo omne corpus compaginatum est. BED. Devotio Mariæ, fidem et pietatem designat Ecclesiæ, etc., usque ad pia prædicatione et devotis veneratur obsequiis.

4 Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos, et dicentes : Ut quid perditio ista unguenti facta est ? Notesn1 Erant autem quidam. ID. Per synecdochen plurale pro singulari posuit, etc., usque ad cujus hac de causa furandi consuetudinem intimare curavit. Ut quid perditio ista. HIER. Perditus de salute perditionem invenit, ut in ficu fructifera mortis laqueum nancisceretur.

5 poterat enim unguentum istud venundari plus quam trecentis denariis, et dari pauperibus. Et fremebant in eam. Notesn1 Poterat enim unguentum. ID. Sub prætextu avaritiæ mysterium loquitur fidei, etc., usque ad spolia dividamus ad vesperam.

6 Jesus autem dixit : Sinite eam, quid illi molesti estis ? Bonum opus operata est in me : Notesn1 Bonum opus operata. ID. Qui credit in Deum, reputatur ei in opus justitiæ. Aliud enim est credere ei, aliud est credere in eum, id est, totum se injicere in illum.

7 semper enim pauperes habetis vobiscum : et cum volueritis, potestis illis benefacere : me autem non semper habetis. Notesn1 Me autem non semper. BEDA. Corporali præsentia et familiaritate conjunctum sicut nunc. Unde Apostolus : Etsi noverimus Christum secundum carnem, sed nunc jam novimus II Cor. 5.. Spiritualiter autem semper est nobiscum, unde : Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem sæculi omnibus diebus. HIER. Ita intelligendum est : Me autem non semper habebitis in corporali præsentia, ut prius in convictu et familiaritate.

8 Quod habuit hæc, fecit : prævenit ungere corpus meum in sepulturam. Notesn1 Quod habuit. Quod putatis perditionem esse unguenti, officium sepulturæ est. Nec mirum si mihi dedit odorem fidei bonum, cum ego pro ea fusurus sum sanguinem meum.

9 Amen dico vobis : Ubicumque prædicatum fuerit Evangelium istud in universo mundo, et quod fecit hæc, narrabitur in memoriam ejus. Notesn1 Amen dico vobis. BEDA. Nota in Christo notitiam futurorum, passuros post paucos dies præscit Evangelium suum toto orbe prædicandum. Notandum, quod sicut Maria toto orbe quo est Ecclesia diffusa gloriam meruit de pio obsequio, quod Domino devote exhibuit : sic et Judas qui ei detraxit, perfidiæ nota longe lateque infamatur. Sed Dominus bonum pia laude remunerat, futura impii contumelias tacet.

10 Et Judas Iscariotes, unus de duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum illis. Notesn1 Uno de duodecim. HIER. Unus numero, non merito, nomine non numine, corpore non animo, unde sponsus ad sponsam : Vulnerasti cor meum, soror mea, in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui Cant. 4.. Oculus et crinis sapientia est et virtus, quoniam Judæ cum cæteris dicitur : Vobis datum est nosse mysterium regni Dei Matth. 13.. Et : Dedi vobis potestatem Luc. 10., etc. Abiit ad, etc. Ille abiit ad principes : et postquam exivit, intravit in eum Sathanas. Hic nox nocti indicat scientiam. Unumquodque animal ad sibi simile juugitur Matth. 28.. Maria currit ad apostolos ut dies diei eructet verbum ; Judas ad Judæos, ut nox nocti indicet scientiam.

11 Qui audientes gavisi sunt : et promiserunt ei pecuniam se daturos. Et quærebat quomodo illum opportune traderet. Notesn1 Et quærebat quomodo illum, etc. HIER. Promittit se tradere, ut magister ejus ante dicebat : Tibi dabo hanc potestatem universam. BEDA. Multi hodie scelus Judæ exhorrent nec tamen cavent, etc., usque ad ut amotis arbitris mendacio veritatem, crimine mutent virtutem.

12 Et primo die azymorum quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli : Quo vis eamus, et paremus tibi ut manduces Pascha ? Notesn1 Et prima die azymorum. Id. Quarta decima luna, quando abjecto fermento agnus occidebatur ad vesperum, etc., usque ad ipsius immolationis, id est, suæ passionis exordium sacravit. ISID. Cum amaritudine comeditur azyma, quæ est redemptio nostra. Amaritudo enim est passio Domini.

13 Et mittit duos ex discipulis suis, et dicit eis : Ite in civitatem, et occurret vobis homo lagenam aquæ bajulans : sequimini eum, Notesn1 Ite in civitatem. BED. Indicium est præscientiæ divinitatis, etc., usque ad et ad tollenda mundi crimina vivifici fontis baptisma consecretur. HIER. Civitas est Ecclesia quæ muro fidei cingitur : homo occurrens primitivus populus est, amphora aquæ lex litteræ. Homo lagenam aquæ. BEDA. Consulte et aquæ bajuli, et Domini domus tacita sunt vocabula, ut omnibus verum pascha celebrare volentibus, id est sacramentis Christi imbui, eumque suæ mentis hospitio suscipere quærentibus, facultas danda signetur. Sequimini. HIER. Qui ducit in altum ubi refectio Christi, unde Raab exploratoribus mandat, ut non per ima sed per excelsa irent.

14 et quocumque introierit, dicite domino domus, quia magister dicit : Ubi est refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis manducem ?

15 Et ipse vobis demonstrabit cœnaculum grande, stratum : et illic parate nobis. Notesn1 Cœnaculum grande. ID. Ecclesia magna, quæ narrat nomen Domini, strata varietate virtutum et linguarum, unde : Circumamicta varietate Psal. 44. virtutum, in qua paratur Domino pascha. Dominus domus Petrus apostolus cui Dominus domum suam credidit : ut sit una fides sub uno pastore. BED. Cœnaculum lex spiritualis, quæ de angustiis litteræ egrediens in sublimi loco recipit Salvatorem, etc., usque ad quia cuncta paschæ sacramenta et cætera legis decreta ejus esse sacramenta cognoscit.

16 Et abierunt discipuli ejus, et venerunt in civitatem : et invenerunt sicut dixerat illis, et paraverunt Pascha.

17 Vespere autem facto, venit cum duodecim. Notesn1 Vespere autem. HIER. Vespera diei vesperam indicat mundi. Circa undecimam namque horam veniunt novissimi : qui primi denarium accipiunt vitæ æternæ : quia ante crucem Abraham erat in inferno, et post crucem latro in paradiso.

18 Et discumbentibus eis, et manducantibus, ait Jesus : Amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me, qui manducat mecum. Notesn1 Amen dico, etc. Sicut de passione prædixerat : ita de proditore prædicit, dans locum pœnitendi, ut cum intellexisset cogitationes suas præsciri a Deo, pœniteret eum facti sui. Non tamen ex nomine designat, ne aperte redargutus impudentior fiat. Mittit crimen in numerum : ut conscius pœnitentiam agat. Unus ex vobis. Dum falsitas arguitur, veritas comprobatur et impletur. Qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem Psal. 40.. Omnes tanguntur ut fiat harmonia in cithara. Omnes nervi bene suspensi consona voce respondent : Nunquid ego sum, Domine ? Unus remissus et pecuniæ amore affectus dixit : Nunquid ego sum, Rabbi ?

19 At illi cœperunt contristari, et dicere ei singulatim : Numquid ego ? Notesn1 Contristari. Sicut undecim quia nihil mali contra Dominum cogitaverant : sed plus credunt magistro quam sibi, et timentes fragilitatem suam, tristes de peccato suo interrogant, cujus non habebant conscientiam.

20 Qui ait illis : Unus ex duodecim, qui intingit mecum manum in catino. Notesn1 Unus ex duodecim. HIER. Separat seorsum ovem lupus quam cupit. Ovis quæ de ovili egreditur, lupi patet morsibus. Qui intingit. BEDA. Mira Domini patientia. Prius dixit : Unus ex vobis tradet me, perseverat proditor in malo. Apertius arguit : et tamen non proprie designatur. Judas aliis contristatis et manum retrahentibus a cibis temeritate et impudentia qua Dominum tradit ; etiam manum cum magistro in catino mittit ut audacia bonam conscientiam mentiretur.

21 Et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo : væ autem homini illi per quem Filius hominis tradetur ! bonum erat ei, si non esset natus homo ille. Notesn1 Væ autem. ID. In sempiternum væ homini illi qui ad mensam Domini indigne accedit, etc., usque ad pœna prædicitur ut qui pudore non vincitur, timore corrigatur.

22 Et manducantibus illis, accepit Jesus panem : et benedicens fregit, et dedit eis, et ait : Sumite, hoc est corpus meum. Notesn1 Manducantibus. ID. Finito veteri pascha quod in commemoratione liberationis populi Dei ab Ægypto agebatur, etc., usque ad ideoque velocius a morte resuscitandum. Accepit. HIER. Figurans corpus suum in pane, etc., usque ad exstinguuntur inimici quæ sunt mysteria Ecclesiæ Christi. BEDA. Panis qui confirmat cor hominis, etc., usque ad vel nos sine illius passione salvari.

23 Et accepto calice, gratias agens dedit eis : et biberunt ex illo omnes. Notesn1 Gratias. Gratias egit et benedixit jam proximus passioni, qui pœnam alienæ iniquitatis suscipit : qui nihil dignum passione egit : ut ostendat quam æquanimiter unusquisque propriæ culpæ flagella sustinere debeat. Biberant. HIER. Ebrietas felix : salutaris satietas, etc., usque ad sanguis enim Novi Testamenti qui pro multis effunditur non omnes emundat.

24 Et ait illis : Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur.

25 Amen dico vobis, quia jam non bibam de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei. Notesn1 Jam non bibam. ID. Hic mutat sacrificium, sed non mutat tempus ; ut nos nunquam cœnam Jesu ante quartam decimam lunam faciamus. Qui facit in quarta decima resurrectionem, in undecima cœnam Domini facit, quod nunquam inventum est nec in Novo nec in Vetere Testamento. Vitis. BEDA. Vitis vel vinea Domini Synagoga, etc., usque ad de salute ejusdem populi baptismo regenerati novo vobiscum gaudio perfundar.

26 Et hymno dicto exierunt in montem Olivarum. Notesn1 Et hymno dicto. ID. Potest intelligi hymnus quem secundum Joannem Patri gratias agens decantabat, etc., usque ad et charismata sancti Spiritus quibus in corde perungamur, debere conscendere. In montem Olivarum. HIER. In monte Oliveti tenetur Jesus : et inde ascendit ad cœlos : ut sciamus quia inde ascendimus ad cœlos unde vigilamus, et oramus, et ligamur, nec repugnamus in terra. Omnes scandalizabimini. BEDA. Prædicit quid passuri sint : ut cum passi fuerint non desperent, sed pœniteant.

27 Et ait eis Jesus : Omnes scandalizabimini in me in nocte ista : quia scriptum est : Percutiam pastorem, et dispergentur oves. Notesn1 In nocte ista. Qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt I Thess. 5., et qui scandalizantur, nocte scandalizantur, id est, mente obscurati. HIER. Omnes cadunt, sed non omnes jacent. Nunquid quia dormit non adjiciet ut resurgat ? Zach. 13. Carnale est cadere : diabolicum est jacere. Percutiam pastorem. Percute pastorem. Propheta postulat passionem Domini : Pater respondet : Percutiam pastorem. Precibus sanctorum Filius a Patre mittitur : id est, incarnatur et percutitur, et patitur : disperguntur oves pastore capto. Resurrectio promittitur ut spes non exstinguatur.

28 Sed postquam resurrexero, præcedam vos in Galilæam.

29 Petrus autem ait illi : Et si omnes scandalizati fuerint in te, sed non ego. Notesn1 Petrus autem. ID. Avis sine pennis in altum volare nititur : sed corpus aggravat animam ut, timore humanæ mortis, timor Domini superetur.

30 Et ait illi Jesus : Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam gallus vocem bis dederit, ter me es negaturus. Notesn1 Bis gallus vocem. BEDA. Alii simpliciter : Priusquam gallus cantet, ter me negabis, etc., usque ad sicut et illud : Qui viderit mulierem ad concupiscendum, jam mœchatus est eam Matth. 5.. HIER. Gallus cantat : Petrus negat ter, etc., usque ad et trinæ negationis sordes lavit lacrymis.

31 At ille amplius loquebatur : Et si oportuerit me simul commori tibi, non te negabo. Similiter autem et omnes dicebant.

32 Et veniunt in prædium, cui nomen Gethsemani. Et ait discipulis suis : Sedete hic donec orem. Notesn1 Gethsemani. ID. Id est, vallis pinguium, ubi tauri pingues obsederunt eum et vituli multi circumdederunt eum. Sedete hic. ISID. Separantur in oratione qui separantur in passione : quia ille orat, illi dormiunt pinguedine cordis oppressi. Donec orem. BED. Cum Dominus in monte orat, etc., usque ad unde : Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem. Et majorem hac dilectionem nemo habet ut ponat quis animam suam pro amicis suis Phil. II ; Joan. 15..

33 Et assumit Petrum, et Jacobum, et Joannem secum : et cœpit pavere et tædere. Notesn1 Et cœpit pavere. HIER. Pavere et tristari docemur ante judicium mortis, qui non possumus per nos dicere nisi per illum : Venit princeps hujus mundi et in me non habet quidquam Joan. 14..

34 Et ait illis : Tristis est anima mea usque ad mortem : sustinete hic, et vigilate. Notesn1 Tristis est, etc. BED. Non propter mortem tristis est, etc., usque ad sed a somno infidelitatis et torpore mentis.

35 Et cum processisset paululum, procidit super terram, et orabat ut, si fieri posset, transiret ab eo hora. Notesn1 Et orabat. ID. Hæc vox est sonus infirmitatis nostræ, etc., usque ad sed quia aliter non fiet, Non quod ego volo, sed quod tu. HIER. Hoc contra Eutychianos qui dicunt unam tantum in Christo operationem, unam voluntatem : hic autem ostendit humanam quæ per infirmitatem carnis recusat passionem, et divinam quæ prompta est perficere dispensationem.

36 Et dixit : Abba pater, omnia tibi possibilia sunt : transfer calicem hunc a me : sed non quod ego volo, sed quod tu. Notesn1 Sed non quod. HIER. Usque in finem non cessat docere nos patribus obedire : et voluntatem eorum voluntati nostræ præponere.

37 Et venit, et invenit eos dormientes. Et ait Petro : Simon, dormis ? non potuisti una hora vigilare ? Notesn1 Et ait Petro, etc. Qui dixerat : Et si oporteat me mori tecum, non te negabo : etsi omnes scandalizati fuerint, sed non ego Matth. 26. ; nunc tristitiæ magnitudine somnium vincere non potest.

38 vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro vero infirma. Notesn1 Ut non intretis. Non ait ut non tentemini, sed ut non intretis in tentationem, id est, ut tentatio vos non superet, non teneat intra suos casses. HIER. In tentationem intrat qui orare negligit. Ter discipuli dormiunt, ter Dominus orans suscitat. Trina dormitio, tres mortuos quos Dominus suscitavit significat. Primus in domo, secundus ad sepulcrum, tertius de sepulcro. Trina Domini vigilia tres personas nos habere in orando docet, et de præteritis et de præsentibus, et futuris veniam rogare. Caro autem infirma. BEDA. Caro namque pondere suo ad ima semper trahit.

39 Et iterum abiens oravit, eumdem sermonem dicens.

40 Et reversus, denuo invenit eos dormientes (erant enim oculi eorum gravati), et ignorabant quid responderent ei.

41 Et venit tertio, et ait illis : Dormite jam, et requiescite. Sufficit : venit hora : ecce Filius hominis tradetur in manus peccatorum.

42 Surgite, eamus : ecce qui me tradet, prope est. Notesn1 Surgite. Postquam tertio oravit, apostolorum timorem pœnitentia corrigendum docuit, securus ad passionem pergit, dicens : Surgite, eamus. Quasi dicat nos non inveniant timentes, sed ultro eamus obviam, ut passuri gaudium et confidentiam videant.

43 Et, adhuc eo loquente, venit Judas Iscariotes unus de duodecim, et cum eo turba multa cum gladiis et lignis, a summis sacerdotibus, et scribis, et senioribus.

44 Dederat autem traditor ejus signum eis, dicens : Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum, et ducite caute. Notesn1 Signum. HIER. Dat signum osculi cum veneno diaboli : sicut Cain obtulit sacrificium subdolum et reprobatum, unde vinum cum aceto in cruce ponunt.

45 Et cum venisset, statim accedens ad eum, ait : Ave Rabbi : et osculatus est eum. Notesn1 Rabbi. BEDA. Impudens et scelerata confidentia magistrum vocat, etc., usque ad illud etiam complet : Cum his qui oderunt pacem Psal. 119., etc.

46 At illi manus injecerunt in eum, et tenuerunt eum.

47 Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium, percussit servum summi sacerdotis, et amputavit illi auriculam. Notesn1 Unus. ID. Petrus secundum Joannem eodem ardore mentis quo cætera. Sciebat enim quod Phinees puniendo sacrilegos, mercedem justitiæ et sacerdotii perennis acceperat. Lucas ait : Quod Dominus tetigit auriculam et sanavit eam Luc. 22.. Ipse enim pietatis nunquam obliviscitur, hostes etiam suos vulnerari non patitur. Mystice : Docens eos qui in suæ mortis consensione vulnus animæ contraxerunt, si digne pœnituerunt salutem posse mereri.

48 Et respondens Jesus, ait illis : Tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis comprehendere me ? Notesn1 Tanquam ad latronem. ID. Quasi dicat : Stultum est cum gladiis et fustibus comprehendere, qui ultro se vobis tradit : et in nocte quasi latitantem investigare per proditorem, cum quotidie in templo doceat. Sed ideo adversum me congregamini in tenebris, quia potestas vestra in tenebris est.

49 quotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis. Sed ut impleantur Scripturæ.

50 Tunc discipuli ejus relinquentes eum, omnes fugerunt. Notesn1 Tunc, etc. ID. Impletur quod dixit, quod omnes scandalizarentur, etc., usque ad et a Deo revocandi, adversariis dare didicerunt.

51 Adolescens autem quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo : et tenuerunt eum.

52 At ille rejecta sindone, nudus profugit ab eis. Notesn1 At ille, etc. Sicut Joseph relicto pallio nudus de manibus impudicæ dominæ effugit. Qui autem vult effugere manus iniquorum, relinquens mente quæ mundi sunt, post Jesum fugiat. Ab eis. Quorum et præsentiam detestabatur et facta. Non a Domino, cujus amorem etiam absens corpore fixum servavit in mente.

53 Et adduxerunt Jesum ad summum sacerdotem : et convenerunt omnes sacerdotes, et scribæ, et seniores. Notesn1 Summum, etc. Caipham scilicet, qui secundum Joannem erat pontifex anni illius, de quo consentaneum scribit Josephus, quod pontificium sibi absque merito dignitatis emerat a principe Romano : quid ergo mirum, si iniquus pontifex inique judicat ?

54 Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis : et sedebat cum ministris ad ignem, et calefaciebat se. Notesn1 A longe. BEDA. Quia negationi proximus, si Christo proximus fuisset non negasset : in hoc tamen admirandus est, quod Dominum non reliquit etiamsi timeat. Quod timeat naturæ est, quod sequitur devotionis est : quod negat obreptionis est, quod pœnitet fidei est. Atrium. HIER. Atrium, sæcularis circumitus est. Ministri, dæmonia sunt. Ignis desiderium carnale, cum quibus qui manet, flere peccata non valet. Et calefaciebat se. BEDA. Est ignis charitatis ; de quo dicitur, etc., usque ad moxque sui cordis arcana prunis inflammavit amoris.

55 Summi vero sacerdotes et omne concilium quærebant adversus Jesum testimonium ut eum morti traderent : nec inveniebant.

56 Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum : et convenientia testimonia non erant. Notesn1 Falsum testimonium. ID. Falsus est qui non in eodem sensu dicta intelligit quo dicuntur, etc., usque ad ut proprie de templo Judaico videatur dixisse.

57 Et quidam surgentes, falsum testimonium ferebant adversus eum, dicentes :

58 Quoniam nos audivimus eum dicentem : Ego dissolvam templum hoc manu factum, et per triduum aliud non manu factum ædificabo.

59 Et non erat conveniens testimonium illorum.

60 Et exsurgens summus sacerdos in medium, interrogavit Jesum, dicens : Non respondes quidquam ad ea quæ tibi objiciuntur ab his ? Notesn1 Et exsurgens, etc. Iratus, quia non invenit locum calumniæ, motu corporis insaniam mentis demonstrat. Non respondens, etc. Ad responsum provocat, ut ex qualibet occasione sermonis locum accusandi inveniat. Jesus autem non respondit, quia prævidit quidquid responderet in calumniam verti. Tu es Christus. HIER. Quem exspectabat a longe non videbat prope : sicut Isaac caligantibus oculis, Jacob sub manibus non agnoscebat, sed longe post de eo futura canit.

61 Ille autem tacebat, et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum, et dixit ei : Tu es Christus Filius Dei benedicti ?

62 Jesus autem dixit illi : Ego sum : et videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem cum nubibus cæli. Notesn1 Et videbitis. Sacerdos interrogat Filium Dei ; Jesus respondit Filium hominis ; ut intelligamus eumdem Filium Dei esse et Filium hominis, ne quaternitatem faciamus in Trinitate, et homo in Deo, et Deus in homine sit. A dextris virtutis. Quia humiliavit seipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis : propter quod et Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen quod est super omne nomen Phil. 2.. Cum nubibus cœli. HIER. Ascendit in nube, cum nube veniet : id est cum corpore solo suo quod assumpsit a virgine ascendit, et cum multiformi Ecclesia, quæ est corpus ipsius et plenitudo ad judicium venturus est, sicut dicit Matthæus : Cum autem venerit Filius hominis, et omnes angeli cum eo, etc.

63 Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua, ait : Quid adhuc desideramus testes ? Notesn1 Summus autem sacerdos. BEDA. Eadem rabies quæ prius de sede excusserat, etc., usque ad cum in Lycaonia quasi dii honorarentur, fecerunt. Vestimenta sua, etc. HIER. Hoc est, ephod in quo Judæi habebant honorem, amiserunt, etc., usque ad ejus tamen inviolata permanet castitas usque ad consummationem sæculi in illis, quos sors electionis invenerit.

64 Audistis blasphemiam : quid vobis videtur ? Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis. Notesn1 Qui omnes, etc. HIER. Quo reatu suo nostrum reatum solveret, etc., usque ad hinc propheta : Quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi ? Psal. CXV.

65 Et cœperunt quidam conspuere eum, et velare faciem ejus, et colaphis eum cædere, et dicere ei : Prophetiza : et ministri alapis eum cædebant. Notesn1 Velare faciem, etc. Non ut scelera eorum non videat, sed, ut ipsi quondam Moysi fecerunt, a se gratiam cognitionis ejus abscondant. Hoc velamentum usque hodie manet super cor eorum, quod in Christum credentibus est ablatum. Unde eo moriente velut templum scissum est, et sancta sanctorum arcana patefacta. Alapis eum cædebant. BEDA. Qui tunc cæsus est alapis, et nunc cæditur blasphemiis falsorum Christianorum. Qui consumptus salivis infidelium, nunc vesanis fidelium opprobriis exhonoratur.

66 Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis :

67 et cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum, ait : Et tu cum Jesu Nazareno eras.

68 At ille negavit, dicens : Neque scio, neque novi quid dicas. Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit. Notesn1 At ille, etc. Nota, quod negat Christum qui se negat ejus esse discipulum. Dominus enim non dixit : Negabis te discipulum meum, sed me negabis. Negavit ergo eum cum se negavit ejus esse discipulum. Et exiit foras, etc. HIER. Petrus sine spiritu, voci ancillæ cessit, etc., usque ad et foras eximus extra quod fuimus.

69 Rursus autem cum vidisset illum ancilla, cœpit dicere circumstantibus : Quia hic ex illis est.

70 At ille iterum negavit. Et post pusillum rursus qui astabant, dicebant Petro : Vere ex illis es : nam et Galilæus es. Notesn1 Nam et Galilæus. BEDA. Eadem lingua Galilæis et Hierosolymitis est, sed tamen quæcunque provincia et regio habet proprium loquendi sonum quem mutare, etc., usque ad quia nomen illud aliter Hierosolymitæ, aliter Galilæi sonabant.

71 Ille autem cœpit anathematizare et jurare : Quia nescio hominem istum, quem dicitis.

72 Et statim gallus iterum cantavit. Et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Jesus : Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis. Et cœpit flere. Notesn1 Et recordatus est. ID. Petrus nocte negat, ad galli cantum pœnitet. In die quem tertio negaverat, se tertio amare professus est. Quod enim, etc., usque ad egreditur foras (ut alii Evangelistæ narrant), ut ab impiis secretus, negationis culpam liberius abluat fletibus.