1 [Est et aliud malum quod vidi sub sole, et quidem frequens apud homines : Notesn1 Est et aliud malum. Describit, et aliter divitem avarum, qui cum omnia habeat bona, nihilominus nimia parcitate se cruciat, nesciens cui congreget.

2 vir cui dedit Deus divitias, et substantiam, et honorem, et nihil deest animæ suæ ex omnibus quæ desiderat ; nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud : hoc vanitas et miseria magna est. Notesn1 Vir cui dedit Deus divitias. HIER. Potest hoc de populo Isræl accipi, etc., usque ad ad judicium properabimus omnes.

3 Si genuerit quispiam centum liberos, et vixerit multos annos, et plures dies ætatis habuerit, et anima illius non utatur bonis substantiæ suæ, sepulturaque careat : de hoc ergo pronuntio quod melior illo sit abortivus. Notesn1 Sepultura. ID. Adeo avarus, ut nec de sepultura cogitet, vel, sæpe pro divitiis occisus abjicitur insepultus : vel, quia nullam sibi memoriam relinquat, cum omnibus bonis affluat.

4 Frustra enim venit, et pergit ad tenebras, et oblivione delebitur nomen ejus.

5 Non vidit solem, neque cognovit distantiam boni et mali.

6 Etiam si duobus millibus annis vixerit, et non fuerit perfruitus bonis, nonne ad unum locum properant omnia ?

7 Omnis labor hominis in ore ejus ; sed anima ejus non implebitur. Notesn1 Omnis labor : hoc est, quod laborando didicit homo, id est rationalis, in ore habet, quia alios docet. Anima ejus non implebitur. ID. Quia semper cupit discere quod doceat : et hoc habet stulto plus, quia cum beato paupere tendit ad Christum, qui est vita et qui ait : Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cœlorum.

8 Quid habet amplius sapiens a stulto ? et quid pauper, nisi ut pergat illuc ubi est vita ?

9 Melius est videre quod cupias, quam desiderare quod nescias. Sed et hoc vanitas est, et præsumptio spiritus.

10 Qui futurus est, jam vocatum est nomen ejus ; et scitur quod homo sit, et non possit contra fortiorem se in judicio contendere. Notesn1 Qui futurus est. ID. Omnium hominum, qui futuri sunt corpore circumdandi, jam Deus vocabulum novit ; ne possit homo respondere contra artificem, quare ita, vel ita sit factus. Quanto enim amplius quæsierimus, tanto magis ostenditur vanitas nostra et verba superflua ; et non ex præscientia Dei tollitur liberum arbitrium, sed causæ ante præcedunt quare unumquodque sit factum.

11 Verba sunt plurima, multamque in disputando habentia vanitatem.] Notesn1 Verba sunt. Quasi, Dei quidem filius futurus est homo, tu autem noli ultra inquirere qualis, quomodo et cujusmodi, sed crede generationem ejus.