1 In finem, in carminibus. Intellectus David,

2 cum venissent Ziphæi, et dixissent ad Saul : Nonne David absconditus est apud nos ? Notesn1 Ziphæi. HIER., AUG. Florentes interpretantur, etc., usque ad monet in adversis Deum laudare.

3 [Deus, in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua judica me. Notesn1 Deus, in nomine. AUG. Inter Ziphæos orat. AUG., HIER. Hic salva in nomine, post non timeo judicari in virtute. AUG. Deus in nomine, verba Ecclesiæ latentis inter Ziphæos, cujus bonum intus est, et merces occulta, alii aliis petunt liberari : ego in tuo nomine.

4 Deus, exaudi orationem meam ; auribus percipe verba oris mei. Notesn1 Deus, exaudi. CASS. Item Deus, nomen potentiæ, repetit ne tardet auxilium. Percipe, AUG. Ziphæi ea etsi audiunt, non tamen intelligunt, qui non nisi temporalia noverunt.

5 Quoniam alieni insurrexerunt adversum me, et fortes quæsierunt animam meam, et non proposuerunt Deum ante conspectum suum. Notesn1 Alieni. AUG. Ziph viculus erat, qui pertinebat ad tribum Juda, unde Ziphæi.

6 Ecce enim Deus adjuvat me, et Dominus susceptor est animæ meæ. Notesn1 Ecce enim. CASS. Diapsalmus. Quid sibi et Ziphæis faciat Deus unde solvit laudes. Adjuvat. AUG. Quod ipsi nesciunt inter quos lateo ; sed hoc quod me adjuvat viderent, si Deum ante oculos ponerent.

7 Averte mala inimicis meis ; et in veritate tua disperde illos. Notesn1 Averte mala inimicis. Ibid. Vel averte, pro convertendis præcatur : et hæc est hostia quam pro liberatione solvit. In veritate. AUG. Vel secundum aliam litteram : In virtute, perde quos in tua infirmitate tolerasti. Voluntarie sacrificabo. Ibid. Quia propter se, non propter aliud, quod ab eo velim. Qui propter aliud laudat, ex necessitate laudat ; si illud haberet, non laudaret. Mihi autem, et quæ dedit propter dantem placent.

8 Voluntarie sacrificabo tibi, et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est.

9 Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me, et super inimicos meos despexit oculus meus.]